Petrarca über Köln, den Rhein und die Rhône

Franciscus Petrarca Iohanni Columnae Cardinali salutem plurimam dicit

Aquis digressum, sed prius, unde ortum oppidi nomen putant, aquis Baiano more tepentibus ablutum, excepit Agrippina Colonia, quae ad sinistrum Rheni latus sita est: locus et situ et flumine clarus et populo. mirum in terra barbarica quanta civilitas, quae urbis species, quae virorum gravitas, quae munditiae matronarum! forte Iohannis Baptistae vigilia erat, dum illuc applicui: et iam ad occidentem sol vergebat. confestim amicorum monitu (nam et ibi amicos prius mihi fama pepererat, quam meritum) ab hospitio traducor ad fluvium, insigne spectaculum visurus. nec fallebar: omnis enim ripa praeclaro et ingenti mulierum agmine tegebatur. obstupui. Dii boni! quae forma! quae facies! quis habitus! amare potuisset quisquis eo non praeoccupatum animum attulisset. in loco paulo altiore constiteram, unde in ea, quae gerebantur, intenderem. incredibilis sine offensione concursus erat: vicissimque alacres, pars herbis odoriferis incinctae, reductisque post cubitum manicis, candidas in gurgite manus ac bracchia lavabant, nescio quid blandum peregrino murmure colloquentes. vix nunquam clarius intellexi quod Ciceroni (Cic., Tusc. V, 116) placet, et veteri proverbio dici solet: inter linguas incognitas omnes propemodum surdos ac mutos esse. unum mihi solatium gratissimorum interpretum non deerat. nam et hoc inter cuncta mirabere, coelum illud spiritus Pierios alere. itaque dum miratur Iuvenalis (Iuv., sat. 15, 111), quod “Gallia causidicos docuit facunda Britannos”, miretur itidem ”docta quod argutos aluit Germania vates”. at, ne me auctore fallaris, scito ibi nullum Maronem esse, Nasones plurimos; ut dicas verum fuisse praesagium, quod in fine libri Metamorphoseos multum vel posteritatis gratiae vel ingenia suo fidens ponit. siquidem qua Romana potentia, seu verius, qua Romanum nomen domito orbe se porrigit, plausibiliter nunc faventis populi ore perlegitur. his ego comitibus ubi quid audiendum, seu respondendum incidit, pro lingua et pro auribus usus sum. unum igitur ex eo numero admirans. et ignarus rerum percontatus Vergiliano (Verg., Aen. VI, 318 sq.) illo versiculo: ”quid vult concursus ad amnem, quidve petunt animae?” responsum accepi: pervetustum gentis ritum esse, vulgo persuasum praesertim femineo. omnem totius anni calamitatem imminentem fluviali illius diei ablutione purgari et deinceps laetiora succedere. itaque lustrationem esse annuam inexhausto semper studio cultam colendamque. ad haec ego subridens: “o nimium felices”, inquam, “Rheni accolae, quorum ille miserias purgat: nostras quidem nec Padus umquam valuit purgare nec Tibris. vos vestra mala Britannis, Rheno vectore, transmittitis; nos nostra libenter Afris atque Illyricis mitteremus. sed nobis (ut intelligi datur) pigriora sunt flumina”. commoto risu, sero tandem inde discessimus. proximis aliquot diebus a mane ad vesperam civitatem iisdem ducibus circumivi: haud iniucundum exercitium, non tam ob id, quod ante oculos erat, quam recordatione nostrorum maiorum, qui tam procul a patria monumenta Romanae virtutis tam illustria reliquissent. in primis autem occurrebat Marcus Agrippa coloniae illius auctor, qui licet multa domi, multa foris praeclara construxerit, illam tamen ex omnibus dignam censuit. cui suum nomen imponeret, aedificator ac bellator egregius, dignusque habitus, quem Augustus in generum ex toto orbe deligeret, qualiscumque filiae virum, sed dilectae, sed unicae, sed augustae. vidi tot simul trunca millia sacrarum virginum, et terram generosis dicatam reliquiis, ac degenerum (ut aiunt) cadaverum expultricem. vidi Capitolium, effigiem nostri; nisi quod pro senatu, illic pacis ac belli consilia agitante, hic formosi iuvenes ac puellae mixtim nocturnas laudes Deo concinunt aeterna concordia: ibi rotarum et armorum strepitus ac gemitus captivorum; hic quies et gaudium et iocantium voces; denique illuc bellicus, huc pacificus triumphator ingreditur.

vidi templum urbe media pulcherrimum quamvis inexpletum, quod haud immerito summum vocant. magorum ibi regum corpora ab ortu ad occasum tribus saltibus transvecta, quos aethereum quondam regem ad praesepia vagientem cum muneribus venerates legimus, venerabundus aspexi. parumper hic, pater optime, et pudoris mei metas excessisse videor et plura collegisse, quam necesse erat.

utrumque fateor; sed mihi nil tam necesse est, quam ut imperio tuo paream. inter multa sane, quae abeunti iusseras, hoc fuit extremum: ut de terris, ad quas ibam, et de singulis, quae vidissem audivissemque, perinde te certiorem scripto facerem ac verbo solito, nec calamo parcerem, nec brevitati vel ornatui studerem, neve floridiora decerperem, sed cuncta complecterer. denique Tulliano (Cic., ad Att. I, 12, 4) verbo usus “scribe”, dixisti, “quidquid in buccam venerit!” promisi me facturum; promissum crebris ex itinere litterulis implesse videor. si iussisses loqui de altioribus, temptassem. nunc epistolae officium reor, non ut scribentem nobilitet, sed ut certificet legentem. quodsi omnino videri volumus, ostendamus nos in libris, in epistolis colloquamur.

procedo. ad II. Kalendas Iulias Colonia discessi tanto sole ac pulvere, ut saepe “Alpinas nives ac frigora Rheni” a Vergilio (Verg., Bucol. 10, 47) requirerem. inde Arduennam silvam, scriptorum testimonio pridem mihi cognitam, sed visu atram atque horrificam, transivi solus, et (quod magis admireris) belli tempore. sed incautos, ut aiunt, Deus adiuvat. ac ne longum iter vix equo peractum calamo remetiar, multis ego regionibus ambitis, hodierno die Lugdunum perveni. nobilis et ipsa Romanorum colonia est paululumque vetustior Agrippina. duo hic noti amnes in nostrum mare currentes, Rhodanus Ararisque conveniunt: Sonnam incolae appellant. sed de his nihil amplius: iuncti enim ad te properant, alter cogenti, alter coacto similis, et Avenionem, ubi te nunc ac genus humanum Romanus Pontifex detinet, permixtis vadis abluunt. huc ego cum mane pervenissem, et intranti forte familiaris hic tuus occurrisset, mille eum quaestiunculis (ut mos est peregre redeuntium) aggredior.

ille autem nihil ad reliqua: sed praeclarissimum fratrem tuum, ad quem maxime properabam, sine me Romam petiisse narravit. quo audito. quaerendi veniendique ardor repente deferbuit. hic igitur expectare in animo est. donec et aestas ipsa deferveat. quam hucusque non senseram, et me vegetiorem quies faciat, qui me fessum esse hoc ipso primum loquente perpendi. nulla quidem fatigatio maior quam animi est; quod si reliqui itineris taedium subierit, Rhodanus mihi pro vehiculo erit. interim, ut noris, ubi sum, haec tibi festinante nuntio transcurrere (sic) non piguit. de fratre item tuo, duce olim, nunc (da dolori veniam) desertore meo. nusquam alibi quam apud ipsum conqueri visum est. quam querelam ut sibi quam primum mitti iubeas, oratus facito. et vale nostri memor.

Lugduni, V. Idus Augusti.

Eine heruntergekommene Stadt

“My Dear Sir,

You will allow that after the tedious proceedings of the tewo days` journey, I had a right to indulge a little more than usual, I accordingly lay in bed till eight, for do what I could, my ever-anxious, ever-insatiable curiosity would allow me no longer; I sat writing the notes of my journal till breakfast, which by the aid of Stenography, I easily accomplished, and after my morning repast, I sallied forth to explore this extensive and ancient city, the Roman colony founded by Agrippa, the son-in-law of Augustus Caesar.
Three centuries ago Scaliger thus eulogises it.

„Maxima cognati Regina Colonia Rheni,
Hoc te etiam titulo musa superba canet;
Romani statuunt-habitat Germania-terra est,
Belgia-ter felix! nihil tibi diva deest.“

I presume not to say, what might then be the condition of the city, and how far the poet flattered or bestowed just praise, but very different is the case now. I should rather apply, as nearer the truth, the language of Ossian, „I have seen the walls of Balclutha, but they were desolate.“ Ruin long begun, and still going on, marks its principal streets. The plaster is falling from the fronts of the houses, and no one seems disposed to renew it. The year of 1618, and others of that period, which you see on the outside, lead one to question, if aught has been renewed since then. Waving grass is growing in the streets, and as you enter many of the principal churches, you must keep in the narrow path, „the old path,“ or in rainy or wet weather, as it was when I was there, you will have cause to repent. Indolence seems painted on the countenances of the people, and they seem to move as if they knew not why, or whither, they were going. Many of the houses have fallen down, others are falling, and in many places you see ruins clearing away to add to the gardens, which already fill up two thirds of the space within the walls.
Cologne boasts of its antiquity, and of its greatness. Still Colonia Agrippae may often be seen in public inscriptions, and they tell you that full more than fifty thousand inhabitants remain to listen to its never-ceasing bells. It was once a place of great trade, but the banishment of the Protestants in the seventeenth century destroyed its industry. (…)”

(James Mitchell: A Tour Through Belgium, Holland, Along the Rhine, and Through the North of France, in the Summer of 1816: In which is Given an Account of the Civil and Ecclesiastical Polity, and of the System of Education of the Kingdom of the Netherlands; with Remarks on the Fine Arts, Commerce, and Manufactures, Chapter XIX, T. and J. Allman, 1819)