Frühe Rheinbeschreibung von Pomponius Mela

“Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac lace recedentibus, iam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; eiusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur.”

(Pomponius Mela, De chorographia libri tres)


Stichworte:
 
 
 

Kommentar abgeben: