Vergils kalter Rhein

„(…) Tristis at ille: “Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
montibus haec uestris, soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
uestra meos olim si fistula dicat amores!

Atque utinam ex uobis unus uestrisque fuissem
aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!
Certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas,
seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra),

mecum inter salices lenta sub uite iaceret:
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
“Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori;
hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis

tela inter media atque aduersos detinet hostis.
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
Alpinas, a, dura, niues et frigora Rheni
me sine sola uides. A, te ne frigora laedant!
a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!“

(Vergil – 10. Ekloge: Gallus)


Stichworte:
 
 
 

Kommentar abgeben: